# Institutio Oratoria 3.6.78-82

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.6.78 to 3.6.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.78

nec ignoro fuisse quosdam, qui translationem in rationali quoque genere ponerent hoc nodo, hominem occidi, iussus ab imperatore. dona templi cogenti tyranno dedi. deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus. id est, non per me stetit, sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio. non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. deinde is, qui tali utitur patrocinio, non recedit a forma qualitatis, dicit enim, se culpa vacare; ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus. credendum est igitur his, quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse, quae in omni disputatione quaerantur, an sit, quid sit, quale sit? quod ipsa nobis etiam natura praescribit. nam primum oportet subesse aliquid, de quo ambigitur; quod, quid sit et quale sit, certe non potest aestimari, nisi prius esse constiterit, ideoque ea prima quaestio. sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit, apparet. hoc quoque constituto novissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. his infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur. haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent; neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione, qualitate, coniectura potest explicari.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
