# Institutio Oratoria 3.6.83

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 3, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.6.83

sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. nam , ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est, si quod obiicitur negari potest; proxima, si non id, quod obiicitur, factum esse dicitur; tertia honestissima, qua recte factum defenditur. quibus si deficiamur, ultima quidem sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine, quod neque negari neque defendi potest, ut non videatur iure actio intendi.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
