Latin
Book 3, Chapter 7
Quintilian, Institutio Oratoria 3.7.1
Not analysed yet
ac potissimum incipiam ab ea, quae constat laude ac vituperatione. quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.