Latin
3.7.16 to 3.7.18
Quintilian, Institutio Oratoria 3.7.16-18
Not analysed yet
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua. tempus ,quod finem hominis insequitur, non semper tractare contingit; non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae. inter quae numeraverim ingeniorum monumenta, quae saeculis probarentur. nam quidam, sicut Menander, iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.