Latin
3.7.26 to 3.7.27
Quintilian, Institutio Oratoria 3.7.26-27
Not analysed yet
laudantur autem urbes similiter atque homines. nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti; et virtutes ac vitia circa res gestas eadem quae in singulis, illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. cives illis ut hominibus liberi decori. est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet. honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique. est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem, in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur; speciem in maritimis, planis, amoenis; utilitatem in salubribus, fertilibus. erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi.