Latin
Book 3, Chapter 8
Quintilian, Institutio Oratoria 3.8.16
Not analysed yet
rem ,de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum. si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet, ut prius dicamus, ne si possit quidem fieri, esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.