# Institutio Oratoria 3.8.37-41

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.8.37 to 3.8.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.8.37

diversi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. nam consultant aut plures aut singuli; sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet. proinde intuenda sexus, dignitas, actas. sed mores praecipue discrimen dabunt. et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta obtinere conabimur, ne videamur exprobrare diversam vitae sectam, cavendum. et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam he non respicit, permouendus, sed laude, vulgi opinion, et si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto vero magis obiiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus. namque praeter id quod his levissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas. nec me fallit, quae statim cogitatio subire possit legentem: Hoc ergo praecipis?

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
