Latin
Book 3, Chapter 8
Quintilian, Institutio Oratoria 3.8.42
Not analysed yet
et hoc fas putas? poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis, quae honeste suaderi Caesari possint: simne bonus vir, si haec suadeam? minime . Suasoris enim finis est utilitas eius, cui quisque suadet. at recta sunt. quis negat? sed non est semper rectis in suadendo locus. sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro.