Latin
Book 3, Chapter 8
Quintilian, Institutio Oratoria 3.8.50
Not analysed yet
nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. an eodem modo cogitavit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve; ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus vocem dabat, etiam imagine expressit? ut melius quidem sed tamen ipsi dicere viderentur.