# Institutio Oratoria 3.9.7-9

Quintilian, Institutio Oratoria, 3.9.7 to 3.9.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/3.9.7

expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere. postremo intuendum, quemadmodum iudex sit conciliandus. neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium. neque ideo tamen eos probaverim, qui scribendum quoque prooemium novissime putant. nam ut conferri materiam omnem et, quid quoque loco sit opus, constare decet, antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis, quae prima sunt. nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi, unde ordiendum est. quid fiet alioqui, si spatium componendi orationem stilo non fuerit? nonne nos haec inversa consuetudo deceperit? inspicienda igitur materia est, quo praecepimus ordine, scribenda, quo dicemus.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
