Latin
4.1.40 to 4.1.41
Quintilian, Institutio Oratoria 4.1.40-41
Not analysed yet
genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum: id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, δυσπαρακολούθητον. sunt quibus recte videtur adiici turpe, quod alii humili, alii admirabili subiiciunt. admirabile autem vocant, quod est praeter opinionem hominum constitutum. in ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. nam honestum quidem ad conciliationem satis per se valet, admirabili et turpi remediis opus est.