# Institutio Oratoria 4.1.71

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 4, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.1.71

alia exordiorum vitia verius tradiderunt. quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur; id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum. quo et adversarius uti potest, commune appellatur; quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile; quod causae non cohaeret, separatum; quod aliunde trahitur, tralatum; praeterea quod longum, quod contra praecepta est; quorum pleraque non principii modo sunt vitia sed totius orationis. haec de prooemio,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
