Latin
4.2.101 to 4.2.105
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.101-105
Not analysed yet
quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est. nam si plura sunt quae nocent, quae prosunt obruuntur. itaque tunc dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium. quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiiciamus; quia, nisi distinxerimus, verendum est, ne bona nostra permixtis malis inquinentur. illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiiciunt quidam etiam, ne utamur adfectibus; quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo nunquam, nisi ratio coegerit, mutanda. ut sit expositio perspicua et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio; nec unquam debebit esse nisi brevis et talis, ut vi quadam videamur adfectus velut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias Sasiae: O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! nonne timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptiales non limen cubiculi non cubile filiae non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum