Latin
4.2.125 to 4.2.127
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.125-127
Not analysed yet
neque illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas; quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis, quod quo fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis. effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex; nihil videatur fictum, nihil sollicitum; omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. at hoc pati non possumus et perire artem putamus, nisi apparent, cum desinat ars esse, si apparet. pendemus ex laude atque hanc laboris nostri ducimus summam. ita ,quae circumstantibus ostentare volumus, iudicibus prodimus.