# Institutio Oratoria 4.2.15-18

Quintilian, Institutio Oratoria, 4.2.15 to 4.2.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.2.15

an reus ambitus male narrabit, quos parentes habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? aut qui repetundarum crimine insimulabitur, non et anteactam vitam, et quibus de causis provinciam universam vel accusatorem aut testem offenderit, non inutiliter exponet? quae si narratio non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: A. Cluentius Habitus. nihil enim hic de veneficio, sed de causis, quibus ei mater inimica sit, dicit. illae quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes: vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit; vel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: nam ut ventum Alexandriam est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset; vel augendi, ut describitur iter Verris.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
