Latin
Book 4, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.27
Not analysed yet
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?