# Institutio Oratoria 4.2.28-33

Quintilian, Institutio Oratoria, 4.2.28 to 4.2.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.2.28

sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur. inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur. nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte. nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum se exerceat? cuius rationis ignari ex more, cui adsueverunt, nihil in foro putant esse mutandum. sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio. nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit? cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur. sed haec hactenus. nunc , quae sit narrandi ratio, subiungam. narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit. eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem. neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus. eadem nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere. quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam. narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque. si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus per quas efficitur, quo facilius iudex intelligat, meminerit, credat.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
