Latin
4.2.3 to 4.2.4
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.3-4
Not analysed yet
praeter haec alias perfectas, alias imperfectas vocant; quod quis ignorat? adiiciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest; nam ὑποτύπωσις non est habenda narratio. sed nos potioribus vacemus. plerique semper narrandum putaverunt, quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam tam breves causae, ut propositionem potius habeant quam narrationem.