# Institutio Oratoria 4.2.62-63

Quintilian, Institutio Oratoria, 4.2.62 to 4.2.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.2.62

et meminerimus multas esse causas, in quibus confitendum, excusandum, summittendum sit quod exponimus; quibus omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere quam miserabiliter, invidiose, graviter, dulciter, urbane; quae, cum suo quoque loco sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita. illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus, quam Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse, verum etiam iucundam expositionem. sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
