# Institutio Oratoria 4.2.64

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 4, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.2.64

neque ego quemquam deceperim, ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate. sed in oratione morata debent esse omnia cum dignitate, quae poterunt. evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo etiam ostendendum est; sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset; quod est ridiculum.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
