Latin
4.3.15 to 4.3.17
Quintilian, Institutio Oratoria 4.3.15-17
Not analysed yet
nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur. sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, admonetur, placatur, rogatur, laudatur. innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus. unde Ciceroni quoque in prooemio, cum diceret pro Milone, digredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua usus est patet. potest autem paulo longius exire, qui praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut commendationem adiicit At qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde devertit.