# Institutio Oratoria 4.4.5-7

Quintilian, Institutio Oratoria, 4.4.5 to 4.4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.4.5

sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo. nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit. recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: male petis, procuratorem enim tibi esse non licuit, sed neque illi, cuius nomine litigas, habere procuratorem; sed neque est heres eius, a quo accepisse mutuam dicor nec ipsi debui. multiplicari haec in quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones; si coniungantur, in partitionem cadunt.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
