Latin
4.5.1 to 4.5.2
Quintilian, Institutio Oratoria 4.5.1-2
Not analysed yet
partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio. hac quidam utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex attentior ac docilior, si scierit et de quo dicamus et de quo dicturi postea simus. rursus quidam periculosum id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnunquam et excidere soleant quae promisimus et, si qua in partiendo praeterimus, occurrere; quod quidem nemini accidet, nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil cogitati praemeditatique detulerit.