# Institutio Oratoria 4.5.3

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 4, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.5.3

alioqui quae tam manifesta et lucida est ratio quam rectae partitionis? sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium via dicendi non decedere. quapropter ne illos quidem probaverim, qui partitionem vetant ultra tres propositiones extendere. quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem; hoc tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa plures desiderare.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
