# Institutio Oratoria 4.7

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 4, Chapter pr. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/4.7

de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de una quaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
