Latin
5.10.102 to 5.10.103
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.102-103
Not analysed yet
nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat? praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.