Latin
5.10.12 to 5.10.16
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.12-16
Not analysed yet
alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus, audimus, qualia sunt signa; deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse, praestandam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant; si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit. sic enim fiet argumentum, cum providentia mundus regatur, administranda respublica est ; sequitur ut administranda respublica sit, si liquebit mundum prouidentia regi. debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat; hinc enim sunt, quae εἰκότα dicuntur. credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut liberos a parentibus amari; alterum velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum; tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit.