Latin
Book 5, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.121
Not analysed yet
artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus. nam ,quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata sunt omnia. sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.