# Institutio Oratoria 5.10.122-125

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.10.122 to 5.10.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.10.122

illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent. infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant. nam , ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae; sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios nervorum sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
