Latin
Book 5, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.34
Not analysed yet
quae et in deliberando plurimum valent. sed honestas causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. nam est his initium ex iis, quae credunt bona aut mala; inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem. accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.