# Institutio Oratoria 5.10.42-46

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.10.42 to 5.10.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.10.42

ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur. prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum. hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in convivio. Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent. quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est. nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert: ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt, si dicatur (ut supra posui) signator, qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid, vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset; praeter id, quod omnia facile argumenta aut ex iis, quae ante rem facta sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. ex antecedentibus: mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti; causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti sonus auditus est; adhaerentis clamor sublatus est. insequentis sunt illa latuisti , profugisti, livores et tumores apparuerunt. iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
