Latin
Book 5, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.56
Not analysed yet
proprium; ex iis omnibus argumenta ducuntur. genus ad probandam speciem minimum valet, plurimum ad refellendam. itaque non, quia est arbor, platanus est, at quod non est arbor, utique platanus non est; nec quod virtus est, utique iustitia est, at quod non est virtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perveniendum ad ultimam species: ut homo est animal non est satis, id enim genus est; mortale, etiamsi est species, cum aliis tamen communis finitio; rationale, nihil supererit ad demonstrandum id quod velis. contra species firmam probationem habet generis,