# Institutio Oratoria 5.10.64

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 5, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.10.64

et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui. propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male facere, facta haec ab ipsis esse credantur aut contra. nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam utique non sunt: et ratio, quamvis sit ex diverso, eadem est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
