# Institutio Oratoria 5.10.65-67

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.10.65 to 5.10.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.10.65

divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum. probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus; utrumque tollendum est, nec natus nec factus est. fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum. totum falsum est hoc modo, pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti. si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti. reliquum fit verum sic, hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus; deinde remotis prioribus supererit alienus. periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
