Latin
Book 5, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.68
Not analysed yet
tutius ,quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit? simul enim removentur omnia. vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum.