Latin
Book 5, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.71
Not analysed yet
ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est; habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut iurgium deinde pugna, tum caedes. est ergo hic quoque argumentorum locus invicem probantium. nam et ex initiis summa colligitur, quale est, non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam; et contra, non dominationis causa Sullam arma sumpsisse,argumentum est dictatura deposita.