# Institutio Oratoria 5.10.74

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 5, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.10.74

ex pugnantibus: qui est sapiens, stultus non est. ex consequentibus sive adiunctis: si bonum iustitia, est recte iudicandum; si malum perfidia, non est fallendum. idem retro. nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: quod quis non habuit, non perdidit; Quem quis amat, sciens non laedit; Quem quis heredem suum esse voluit, carum habuit, habet, habebit. sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
