Latin
Book 5, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.82
Not analysed yet
quae utique fiunt, talia sunt: si sapientia bonum virum facit, bonus vir est utique sapiens; itemque boni est honeste facere, mali turpiter; et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur; recte. at ,exercitatio plerumque robustum corpus facit; sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus; nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit, vir fortis erit existimandus; nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est.