Latin
5.11.20 to 5.11.22
Quintilian, Institutio Oratoria 5.11.20-22
Not analysed yet
et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni. Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. cui confine est παροιμίας genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: non nostrum inquit onus; bos clitellas. proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus: ut ,qui accipere in Campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic eiusmodi indices infesti tum reo venerunt.