# Institutio Oratoria 5.11.20-22

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.11.20 to 5.11.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.11.20

et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni. Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. cui confine est παροιμίας genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: non nostrum inquit onus; bos clitellas. proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus: ut , qui accipere in Campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic eiusmodi indices infesti tum reo venerunt.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
