# Institutio Oratoria 5.11.23

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 5, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.11.23

nam παραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet. neque hominum modo inter se opera similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit: quodsi e portu solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert, ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas tempestates esse subeundas? sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
