Latin
Book 5, Chapter 11
Quintilian, Institutio Oratoria 5.11.24
Not analysed yet
et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci vocant (quo exprimitur rerum aut personarum imago, ut Cassius: quis istam faciem planipedis senis torquens? )quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.