Latin
Book 5, Chapter 11
Quintilian, Institutio Oratoria 5.11.32
Not analysed yet
argumenta duci ex iure simili: ut Cicero in Topicis, eum ,cui domus usus fructus relictus sit, non restituturum heredi, si corruerit, quia non restituat servum, si is decesserit; ex contrario: Nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint. nihil enim proderit signasse tabulas, si mentem matrimonii non fuisse constabit; ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: