# Institutio Oratoria 5.11.5

Quintilian, Institutio Oratoria, Book 5, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.11.5

hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est; aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur. quod pomum generosissimum? puto, quod optimum; et equus? qui velocissimus: ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui uirtute maxime excellet. omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa, cum res exiget, nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
