# Institutio Oratoria 5.11.6-11

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.11.6 to 5.11.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.11.6

potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio. intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt. simile est, iure occisus est Saturninus sicut Gracchi. dissimile , Brutus occidit liberos proditionem molientes; Manlius virtutem filii morte multavit. contrarium , Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres eadem sociis abstulit. et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet. etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse. sed ut sunt exempla interim tota similia ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. urbes violata propter matrimonia eversae sunt; quid fieri adultero par est? tibicines , cum ab urbe discessissent, publice revocati sunt; quanto magis principes civitatis viri et bene de republica meriti, cum invidiae cesserint, ab exilio reducendi? ad exhortationem vero praecipue valent imparia. admirabilior in femina quam in viro virtus. quare , si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia; quod ipsum est ex maioribus ad minora. singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. simile est hoc pro Murena, etenim mihi ipsi accidit, it cum duobus patriciis, altero improbissimo et audacissimo altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
