# Institutio Oratoria 5.12.1-2

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.12.1 to 5.12.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.12.1

haec fere de probatione vel ab aliis tradita vel usu percepta in hoc tempus sciebam. neque mihi fiducia est, ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inveniri posse fateor; quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his abhorrebunt. nunc breviter, quemadmodum sit utendum iis, subiungam. traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt Quaedam tamen, quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt. occidisti virum, eras enim adultera. prius de adulterio convincendum est ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. spiculum tuum in corpore occisi inventum est; negat suum: ut probationi prosit, probandum est.

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
