Latin
5.12.13 to 5.12.15
Quintilian, Institutio Oratoria 5.12.13-15
Not analysed yet
quae credibilem rationem subiectam habeant: ut vulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. hinc et patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios auctoritatem petunt. quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant? quae prout ratio causae cuiusque postulabit, ordinabuntur, uno, ut ego censeo, excepto, ne a potentissimis ad levissima decrescat oratio. ego haec breviter demonstrasse contentus ita posui, ut locos ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem. quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum communium materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere; sed mihi supervacuum videbatur.