# Institutio Oratoria 5.12.6-12

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.12.6 to 5.12.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.12.6

quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint. multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex invidia sit an ex iniuria an ex ambitu, vetus an novum, adversus inferiorem, parem, superiorem, alienum, propinquum. suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis eius quam tuemur referenda sunt. nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. in rebus vero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre. his quidam probationes adiiciunt, quas παθητικάς vocant, ductas ex adfectibus. atque Aristoteles quidem potentissimum putat ex eo, qui dicit, si sit vir bonus; quod ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen, videri. inde enim ilia nobilis Scauri defensio: Q. Varius Sucronensis ait Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani prodidisse; Aemilius, Scaurus negat. cui simile quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante similis criminis reus erat, interrogasset, an is accepta pecunia rem publicam proditurus esset; isque id negasset: quod igitur, inquit, tu non fecisses, ego feci? intuendum autem et qui sit apud quem dicimus, et id quod illi maxime probabile videatur requirendum; qua de re locuti sumus in prohoemii et suasoriae praeceptis. altera ex adfirmatione probatio est: ego hoc feci; Tu mihi hoc dixisti; et O facinus indignum! et similia; quae non debent quidem deesse orationi et, si desunt, multum nocent; non tamen habenda sunt inter magna praesidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque parte similiter possit. illae firmiores ex sua cuique persona probationes,

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
