# Institutio Oratoria 5.13.15-20

Quintilian, Institutio Oratoria, 5.13.15 to 5.13.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/quintilian/institutio-oratoria/5.13.15

saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet. id autem, quod erit ab aduersario dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est. nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum. palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est. id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est; sufficit enim, quod adversarius non probat; item si ad causam non pertinet. est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum. obiicitur Oppio, quod de militum cibariis detraxerit; asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere. testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur; facit hoc Cicero supervacuum, quia ipse fateatur. petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius; ipsum Cicero ut pro se videretur effecit. cetera , quae proponuntur, communis locus habet. aut enim coniectura excutiuntur, an vera sint; aut finitione, an propria; aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident. eaque non modo in propositionibus et rationibus sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis; inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat;

---

Quintilian, Institutio Oratoria, ed. Harold Edgeworth Butler. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1002/phi001/phi1002.phi001.perseus-lat2.xml.
