Latin
Book 5, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.21
Not analysed yet
superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum. perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur? aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant.